1Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi: 2Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. 3Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. 4Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. 5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. 6Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu. 8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. 10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13Omnia possum in eo, qui me confortat. 14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. 20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum: Amen. 21Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. 22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. 23Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.