1Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas: 2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur) 3et dixi eis: Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. 4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ. 5Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. 6Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudæam, unusquisque in civitatem suam. 7Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 8Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: 9Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: 10Filii Area, sexcenti quinquaginta duo: 11Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo: 12Filii Ælam, mille ducenti quinquagintaquattuor: 13Filii Zethua, octingenti quadragintaquinque: 14Filii Zachai, septingenti sexaginta: 15Filii Bannui, sexcenti quadragintaocto: 16Filii Bebai, sexcenti vigintiocto: 17Filii Azgad, duo millia trecenti vigintiduo: 18Filii Adonicam, sexcenti sexagintaseptem: 19Filii Beguai, duo millia sexagintaseptem: 20Filii Adin, sexcenti quinquagintaquinque: 21Filii Ater, filii Hezeciæ, nonagintaocto: 22Filii Hasem, trecenti vigintiocto: 23Filii Besai, trecenti vigintiquattuor: 24Filii Hareph, centum duodecim: 25Filii Gabaon, nonagintaquinque: 26Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto. 27Viri Anathoth, centum vigintiocto. 28Viri Bethazmoth, quadragintaduo. 29Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres. 30Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus. 31Viri Machmas, centum vigintiduo. 32Viri Bethel et Hai, centum vigintitres. 33Viri Nebo alterius, quinquagintaduo. 34Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor. 35Filii Harem, trecenti viginti. 36Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque. 37Filii Lod, Hadid et Ono, septingenti vigintiunus. 38Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. 39Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres. 40Filii Emmer, mille quinquagintaduo. 41Filii Phashur, mille ducenti quadragintaseptem. 42Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ: 43Filii Iosue et Cedmihel filiorum 44Oduiæ, septuagintaquattuor. Cantores: 45Filii Asaph, centum quadragintaocto. 46Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto. 47Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, 52filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56filii Nasia, filii Hatipha, 57filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58filii Iahala, filii Darcon, filii Ieddel, 59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon. 60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo. 61Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent. 62Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo. 63Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. 64Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio. 65Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus. 66Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia trecenti sexaginta, 67absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque. 68Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque: 69cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti. 70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. 72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem. 73Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitæ, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel in civitatibus suis.