1Hi sunt autem Sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras, 2Amaria, Melluch, Hattus, 3Sebenias, Rheum, Merimuth, 4Addo, Genthon, Abia, 5Miamin, Madia, Belga, 6Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, 7Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue. 8Porro Levitæ, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: 9et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo. 10Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, 11et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa. 12In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Ieremiæ, Hanania: 13Esdræ, Mosollam: Amariæ, Iohanan: 14Milicho, Ionathan, Sebeniæ, Ioseph: 15Haram, Edna: Maraioth, Helci: 16Adaiæ, Zacharia, Genthon, Mosollam: 17Abiæ, Zechri, Miamin et Moadiæ, Phelti: 18Belgæ, Sammua: Semaiæ, Ionathan, 19Ioiarib, Mathanai: Iodaiæ, Azzi: 20Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanael. 22Levitæ in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persæ. 23Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib. 24Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem. 25Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas. 26Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque. 27In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. 28Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi, 29et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. 30Et mundati sunt Sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. 31Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. 32Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda, 33et Azarias, Esdras, et Mosollam, Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias. 34Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph, 35et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis. 36Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem. 37Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, 38et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ, 39steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. 40Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis, 41et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia præpositus: 42et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul. 43Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus. 44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta præceptum David, et Salomonis filii eius, 45quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo. 46Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.