1Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos, 2dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: 5Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis. 6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus. 7Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11Populi autem dicebant: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galilææ. 12Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. 15Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt, 16et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem? 17Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit. 18Mane autem revertens in Civitatem, esuriit. 19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet. 22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. 23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? 24Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. 25Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: 26Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. 27Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. 28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. 30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. 31Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. 33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. 35Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. 39Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt. 40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris: 43ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. 44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. 45Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.