1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu: 2et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam. 5Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. 6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. 7Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ. 9Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari. 10Misitque et decollavit Ioannem in carcere. 11Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. 12Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu. 13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. 18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. 22Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. 24Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. 29At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? 32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere, Filius Dei es. 34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.