1Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. 4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Iudæam, incipiens a Galilæa usque huc. 6Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus. 8Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10Stabant autem principes sacerdotum, et scribæ constanter accusantes eum. 11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. 13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. 15Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16Emendatum ergo illum dimittam. 17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum. 18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam, 19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. 20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum. 21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. 23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. 25Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum. 26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum: quæ plangebant, et lamentabantur eum. 28Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. 29Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quæ non lactaverunt. 30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos. 31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? 32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. 35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37et dicentes: Si tu es rex Iudæorum, salvum te fac. 38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Græcis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Iudæorum. 39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos. 40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. 43Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in Paradiso. 44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45Et obscuratus est sol: et velum templi scissum est medium. 46Et clamans voce magna Iesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat. 48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. 50Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus, et iustus: 51hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Iudææ, qui expectabat et ipse regnum Dei. 52Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu: 53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54Et dies erat Parasceves, et Sabbatum illucescebat. 55Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. 56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.