1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2Et murmurabant Pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3Et ait ad illos parabolam istam, dicens: 4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat eam? 5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: 6et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam, quæ perierat. 7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pœnitentia. 8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? 9Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram? 10Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. 11Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: 12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. 17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: 19iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. 21Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus. 22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius: 23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: 24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. 25Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam, et chorum: 26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. 27Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. 29At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hœdum ut cum amicis meis epularer: 30sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. 31At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: 32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.