1Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. 2Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum. 3Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: 4duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis. 5Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino. 6Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. 7Si agnum obtulerit coram Domino, 8ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris. 9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam 10cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis. 11Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. 12Si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino, 13ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum. 14Tollentque ex ea in pastum ignis Dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: 15duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis. 16Adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit: 17iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.