1Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum. 2Hæreditas nostra versa est ad alienos: domus nostræ ad extraneos. 3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus. 5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6Ægypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane. 7Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. 8Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. 9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. 11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda. 12Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt. 13Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt. 14Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium. 15Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. 16Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus. 17Propterea mœstum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. 18Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. 19Tu autem Domine in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum? 21Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. 22Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.