1Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. 2Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem. 3Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, 4atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. 5Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium. 6Ascenditque terminus in Beth-hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben. 7Et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons Solis: et erunt exitus eius ad Fontem Rogel. 8Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem. 9Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10Et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. 11Et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra Occidentem fine concluditur. 12Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis. 13Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 17Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit? 19At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. 20Hæc est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas. 21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur, 22et Cyna et Dimona et Adada, 23et Cades, et Asor, et Iethnam, 24Ziph et Telem et Baloth, 25Asor nova et Carioth Hesron, hæc est Asor, 26Amam, Sama, et Molada, 27et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, 28et Hasersual et Bersabee et Baziothia, 29et Baala et Iim et Esem, 30et Eltholad et Cesil et Harma, 31et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates vigintinovem, et villæ earum. 33In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena, 34et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim, 35et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum. 37Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38Delean et Masepha et Iecthel, 39Lachis et Bascath et Eglon, 40Chebbon et Leheman et Cethlis, 41et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum. 42Labana et Ether et Asan, 43Iephtha et Esna et Nesib, 44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum. 45Accaron cum vicis et villulis suis. 46Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos eius. 47Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius. 48Et in monte: Samir et Iether et Socoth, 49et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir: 50Anab et Istemo et Anim, 51Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum. 52Arab et Ruma et Esaan, 53et Ianum et Beththaphua et Apheca, 54Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum. 55Maon et Carmel et Ziph et Iota, 56Iezrael et Iucadam et Zanoe, 57Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem, et villæ earum. 58Halhul, et Besur, et Gedor, 59Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum. 60Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum. 61In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, 62et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum. 63Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusæus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in præsentem diem.