1Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate: 2et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur? 3Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. 5Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, 7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. 13Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat. 14Erat autem Sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. 15Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. 17Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est. 18Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: 19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt? 20Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos? 27Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? 28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. 35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum. 39Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. 40Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.