1Iesus autem perrexit in montem Oliveti: 2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3Adducunt autem scribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, 4et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. 5In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? 6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8Et iterum se inclinans, scribebat in terra. 9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. 10Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te condemnavit? 11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: Vade, et iam amplius noli peccare. 12Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. 13Dixerunt ergo ei Pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. 14Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. 15Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam: 16et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et qui misit me, Pater. 17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. 19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20Hæc verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. 21Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22Dicebant ergo Iudæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? 23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis. 26Multa habeo de vobis loqui, et iudicare. Sed qui me misit, verax est: et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum. 28Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: 29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. 30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in æternum: Filius autem manet in æternum. 36Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. 42Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset: diligeretis utique et me. Ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. 43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. 45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? 49Respondit Iesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et iudicet. 51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. 52Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. 53Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis? 54Respondit Iesus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est. 55Et non cognovistis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo. 56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. 57Dixerunt ergo Iudæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.