1Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit: 2Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi. 3Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris? 4Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas? 5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. 6Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. 7Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. 8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam: 9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. 10Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet: 11Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. 12Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt. 13Ossa eius velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ. 14Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius. 15Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi. 16Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. 17Protegunt umbræ umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis. 18Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. 19In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius. 20An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius? 21Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius? 22Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? 23Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 24Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? 25Concident eum amici, divident illum negotiatores? 26Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius? 27Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. 28Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.