1Igitur Eliu hæc rursum locutus est: 2Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo? 3Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? 4Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit. 6Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? 7Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? 8Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua. 9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? 12Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. 13Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum. 15Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. 16Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.