1Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. 2Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur. 5Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. 7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt iudicium. 10Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus: 12Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius. 13Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus proiecit eum, non homo. 14Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. 16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: 17Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. 18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. 19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. 21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. 22Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.