1Post hæc aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo, 2et locutus est. 3Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. 4Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. 5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. 6Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus: 7Sit nox illa solitaria, nec laude digna: 8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan: 9Obtenebrentur stellæ caligine eius: expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis auroræ: 10Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? 12Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? 13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem: 14Cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines: 15Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento: 16Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. 17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. 19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. 20Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animæ sunt? 21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: 22Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum. 23Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris? 24Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: 25Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit. 26Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.