1Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit: 2Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me? 3Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris? 4Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo? 5Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei? 6Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei? 7Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi? 8Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. 9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. 10Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. 11Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. 12Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. 13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. 14Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. 15Oculus fui cæco, et pes claudo. 16Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. 17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. 18Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. 19Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. 20Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. 21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. 22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. 23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. 24Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. 25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.