1Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. 2Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. 3Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium? 4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? 5Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt. 6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius. 7Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant. 8Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, 9Ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est: 10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quæso est? 11Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat: 12Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. 13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? 14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. 15Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. 16Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. 17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. 18Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. 19Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. 20Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum. 21Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget. 22Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.