1Respondens autem Iob, dixit: 2Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? 3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat? 4Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas. 5Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. 6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. 7Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris. 9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? 10In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. 11Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem? 12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. 13Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam. 14Si destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. 15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram. 16Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. 17Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem. 18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. 19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: 20Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. 21Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans. 22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. 23Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit. 24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: 25Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.