1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3Aurum, et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6Addixistis, et occidistis Iustum, et non resistit vobis. 7Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. 8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. 10Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini. 11Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis. Et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. 12Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis. 13Tristatur aliquis vestrum? Oret. Æquo animo est? Psallat. 14Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. 17Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: 20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.