1Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiæ: 3et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina prædari. 4Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum. 5Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: 6Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: 7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius, 8et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terræ tuæ o Emmanuel. 9Congregamini populi, et vincimini, et audite universæ procul terræ: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini: 10inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus. 11Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens: 12Non dicatis, Coniuratio: omnia enim quæ loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis. 13Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. 14Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. 15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. 16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. 17Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et præstolabor eum. 18Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. 19Et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis? 20Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. 21Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum. 22Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.