1Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor Iustus eius, et Salvator eius ut lampas accendatur. 2Et videbunt Gentes Iustum tuum, et cuncti reges Inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. 3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. 4Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. Quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. 5Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. 6Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, 7et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra. 8Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. 9Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. 10Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos. 11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ, dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo. 12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Quæsita civitas, et non Derelicta.