1Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda. 2Audite cæli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. 3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. 4Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. 5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? Omne caput languidum, et omne cor mœrens. 6A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. 7Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. 8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quæ vastatur. 9Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. 10Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhæ. 11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. 12Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? 13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri: 14calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. 15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. 16Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse: 17discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. 18Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. 19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. 20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. 21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. 22Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua. 23Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos. 24Propter hoc ait Dominus Deus exercituum Fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. 25Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. 26Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis. 27Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita: 28et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur. 29Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis, 30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. 31Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.