1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum. 2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. 3Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. 4In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur. 5Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti. 6Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum. 7Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. 8Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. 9Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui Sanctus, et non ingrediar civitatem. 10Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. 11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. 12Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.