1Charitas fraternitatis maneat in vobis. 2Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. 3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. 4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus. 5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. 6Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. 9Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. 14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. 16Beneficentiæ autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. 17Obedite præpositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. 18Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Iesum Christum, 21aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. 22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25Gratia cum omnibus vobis. Amen.