1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: 2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula: 3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis: 4tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit. 5Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. 7Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. 9Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis. 10Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?