1Onus, quod vidit Habacuc propheta. 2Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? 3Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior. 4Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. 5Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. 6Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua. 7Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur. 8Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. 9Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. 10Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. 11Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui. 12Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum. 13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se? 14Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. 15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit. 16Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus. 17Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.