1Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. Et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. 3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, 6et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. 8Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. 13Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron. 14Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. Omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres. 16Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. Et hos genuit Iacob sedecim animas. 19Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22Hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim. 23Filii Dan: Husim. 24Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem. 25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem. 26Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. 28Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen. 29Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit. 30Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me: 32et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. 33Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? 34Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.