1Hæ sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5Ab his divisæ sunt insulæ Gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. 6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan. 8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim, 14et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum, 16et Iebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17Hevæum, et Aracæum: Sinæum, 18et Aradium, Samaræum et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. 21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. 22Filii Sem: Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan. 26Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare, 27et Aduram, et Uzal, et Decla, 28et Ebal, et Abimael, Saba, 29et Ophir, et Hevila, et Iobab. Omnes isti, filii Iectan. 30Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31Isti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis. 32Hæ familiæ Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.