1Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine: 2cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis. 3Et in usus eius paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. 4Craticulamque eius in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam, 5fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum: 6quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis: 7induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum. 8Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. 9Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, 10columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. 11Æque ad septentrionalem plagam tentoria, columnæ, basesque et capita columarum eiusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. 12In ea vero plaga, quæ ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. 13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria: 14e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebat latus: 15et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. 16Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. 17Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. 18Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19Columnæ autem in ingressu fuere quattuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ. 20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. 21Hæc sunt instrumena tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt iuxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: 22quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat, 23iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso. 24Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii. 25Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum. 26Fuerunt præterea centum talenta argenti, e quibus conflatæ sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet. 27Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. 29Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, 30ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa, quæ ad usum eius pertinent, 31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.