1Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: 2homo Iudæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. 3Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: 4et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: 5et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 6Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. 7Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. 8Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 9Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 10Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 11Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22