1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi: 2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. 6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7Nolite ergo effici participes eorum. 8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate: 10probantes quid sit beneplacitum Deo: 11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15Videte itaque fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17Propterea nolite fieri imprudentes: sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, 19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, 20gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri. 21Subiecti invicem in timore Christi. 22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesiæ: Ipse, salvator corporis eius. 24Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in Verbo vitæ, 27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30quia membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius. 31Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. 32Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.