1Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus, 2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi: 4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu, 6Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: 7Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, 10ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: 12In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius. 13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. 14Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, 15ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati, 18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: 21Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.