1Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. 5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, 6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius, 8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia: 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso: 11In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: 12ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo: 13In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. 15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17ut Deus, Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius: 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis, 19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, 23quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.