1Quid necesse est homini maiora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, et tempore, quod velut umbra præterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? 2Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis. 3Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. 4Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis. 5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. 6Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. 7Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas. 8Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. 9Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante. 10Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. 11Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta enim est huiuscemodi interrogatio. 12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. 13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. 14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. 15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias. 16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. 17Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 18Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 19Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit. 20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis. 21Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. 22Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. 23Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. 24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me 25multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam? 26Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: 27et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa. 28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. 30Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem verbi?