1Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: 2eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu. 3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes: 4audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes 5propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in Verbo veritatis Evangelii: 6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu, 8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu: 9ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: 11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio 12gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: 13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, 14in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum: 15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: 16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt: 17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. 18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens. 19Quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. 21Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: 23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister. 24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia: 25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam Verbum Dei: 26mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, 28quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu. 29In quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.