1Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. 2Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palæsthinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. 3Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis. 4Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. 5Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. 6Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph. 7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. 8Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. 9Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. 10Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? 11Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. 12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus. 13Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiæ in absinthium. 14Qui lætamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? 15Ecce enim suscitabo super vos domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserti.