1Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. 2Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. 3Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. 4Quia hæc dicit Dominus domui Israel: Quærite me, et vivetis. 5Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. 6Quærite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel. 7Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis. 8Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen est eius. 9Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. 10Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt. 11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. 12Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta: 13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. 14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. 15Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. 16Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere. 17Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. 18Væ desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux. 19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. 20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea? 21Odi, et proieci festivitates vestras: et non capiam odorem cœtuum vestrorum. 22Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam. 23Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyræ tuæ non audiam. 24Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis. 25Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? 26Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis. 27Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen eius.