1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est. 6Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt, 8et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? 9Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, 11Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: 17Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: 19et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: 20Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 22Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear: 26Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 28Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me iucunditate cum facie tua. 29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. 30Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: 31providens locutus est de Resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. 34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis 35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. 37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. 39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. 42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis, 47collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.