1Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudæ. Regnavitque duodecim annis. 2Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater eius. 3Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhæsit, nec recessit ab eis. 4Porro Mesa rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. 5Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus, quod habebat cum rege Israel. 6Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel. 7Misitque ad Iosaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: et equi mei, equi tui. 8Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ. 9Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et iumentis, quæ sequebantur eos. 10Dixitque rex Israel: Heu, heu, heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab. 11Et ait Iosaphat: Est ne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ. 12Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Iosaphat rex Iuda, et rex Edom. 13Dixit autem Eliseus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab? 14Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. 15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: 16Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis huius fossas, et fossas. 17Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et iumenta vestra. 18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. 19Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. 20Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. 21Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. 22Primoque mane surgentes, et orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ econtra aquas rubras quasi sanguinem, 23dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam Moab! 24Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, 25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. 26Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. 27Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.