1In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. 2Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Iudam, ut disperderent eum, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas. 3Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, 4et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Ierusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. 5Reliqua autem sermonum Ioakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? Et dormivit Ioakim cum patribus suis: 6et regnavit Ioachin filius eius pro eo. 7Et ultra non addidit rex Ægypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti. 8Decem et octo annorum erat Ioachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Nohesta filia Elnathan de Ierusalem. 9Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerat pater eius. 10In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et circumdata est urbs munitionibus. 11Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. 12Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. 13Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini. 14Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. 15Transtulit quoque Ioachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius: et iudices terræ duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem. 16Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. 17Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam. 18Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius erat Amital, filia Ieremiæ de Lobna. 19Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerat Ioakim. 20Irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.