1Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: 4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, 6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, 7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiæ a dextris, et a sinistris, 8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: 9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. 11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. 12Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: 13eandem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico: dilatamini et vos. 14Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras? 15Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli? 16Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18et ego recipiam vos: et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias, dicit Dominus omnipotens.