1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel. 2Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee. 3Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium. 4Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha. 5Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universæ habent nationes. 6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. 7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi. Non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. 8Iuxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. 9Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis ius regis, qui regnaturus est super eos. 10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, 11et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, 12et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. 13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. 14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. 15Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 16Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. 17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. 18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. 19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, 20et erimus nos quoque sicut omnes Gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. 21Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. 22Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.