1Porro filiis Aaron hæ partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 2Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 3Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar. 6Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. 7Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei, 8tertia Harim, quarta Seorim, 9quinta Melchia, sexta Maiman, 10septima Accos, octava Abia, 11nona Iesua, decima Sechenia, 12undecima Eliasib, duodecima Iacim, 13tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, 14decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, 15decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, 16decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, 17vigesima prima Iachin, vigesima secunda Gamul, 18vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. 19Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israel. 20Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia. 21De filiis quoque Rohobiæ princeps Iesias. 22Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath: 23filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus. 24Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. 25Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiæ, Zacharias. 26Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno. 27Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri. 28Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos. 29Filius vero Cis, Ierameel. 30Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. 31Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. Omnes sors æqualiter dividebat.