1Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel. 2Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas. 3Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. 4Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia. 5Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum. 6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 7Filii Gerson: Leedan, et Semei. 8Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres. 9Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. 10Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor. 11Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. 12Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor. 13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto Sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum. 14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15Filii Moysi: Gersom, et Eliezer. 16Filii Gersom: Subuel primus. 17Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18Filii Isaar: Salomith primus. 19Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 20Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus. 21Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis. 22Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres. 24Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra. 25Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum. 26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum. 27Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. 28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. 29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. 30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam 31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in Sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino. 32Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.