1In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens : 2Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. 3Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : 4Ne sitis sicut patres vestri, 5Patres vestri, ubi sunt ? 6Verumtamen verba mea, et legitima mea, 7In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens : 8Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi. 9Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc. 10Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. 11Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. 12Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est. 13Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : 15et ira magna ego irascor super gentes opulentas, 16Propterea hæc dicit Dominus : 17Adhuc clama, dicens : 18Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. 19Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem. 20Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. 21Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.