1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt : 2Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : 3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. 4Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. 5Respondit Moyses filiis Israel, et Domino præcipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est. 6Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus : 7ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua : 8et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis, 9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant 10ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum : 11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. 13Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.