1Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret : sed dirigens contra desertum vultum suum, 2et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, 3assumpta parabola, ait : Dixit Balaam filius Beor : 4dixit auditor sermonum Dei, 5Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, 6ut valles nemorosæ, 7Fluet aqua de situla ejus, 8Deus eduxit illum de Ægypto, 9Accubans dormivit ut leo, 10Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti : 11revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : 13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ? 14verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor : 16dixit auditor sermonum Dei, 17Videbo eum, sed non modo : 18Et erit Idumæa possessio ejus : 19De Jacob erit qui dominetur, 20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : 21Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : 22et fueris electus de stirpe Cin, 23Assumptaque parabola iterum locutus est : 24Venient in trieribus de Italia : 25Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit. ¶