1Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. 3Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. 4Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. 5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris. 6Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : 7assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac 8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? 9De summis silicibus videbo eum, 10Quis dinumerare possit pulverem Jacob, 11Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israel videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. 14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor : ¶ 19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, 20Ad benedicendum adductus sum : 21Non est idolum in Jacob, 22Deus eduxit illum de Ægypto, 23Non est augurium in Jacob, 24Ecce populus ut leæna consurget, 25Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.