1Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. 2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. 4Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : 7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, 8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, 9Non sunt longævi sapientes, 10Ideo dicam : Audite me : 11Expectavi enim sermones vestros ; 12et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : 13Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : 14Nihil locutus est mihi : 15Extimuerunt, nec responderunt ultra, 16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : 17respondebo et ego partem meam, 18Plenus sum enim sermonibus, 19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, 20Loquar, et respirabo paululum : 21Non accipiam personam viri, 22Nescio enim quamdiu subsistam,